VELLUS

VELLUS
VELLUS
Aureum, cuius desideriô ardens Iason, illustre Thessaliae suae sidus, Colchidem, non sine periculo cum Argonautis ingressus est, illôque tandem, magnos post labores exantlatos, potitus, domum rediit, a variis varie exponitur. Georg. Hornius, Hist. Phil. l. 3. c. 5. hôc commentô nihil aliud indigitâsse Veteres contendit, quam Sapientiae studiô Iasonem tantopere fuisse incensum, ut eius assequendae causâ nullum laborem aut periculum subterfugerit. Non pauci tamen Vellus Aureum librum fuisse volunt, περὶ χρυσοποιϊας, de Auri conficiendi ratione, singulari studiô conscriptum et in Colchide asservatum. Quibus Suidas favet, cum libri huius argumentum fuisse, Ο῞πως δεῖ γίνεςθαι διὰ χημίας χρυςτὸν, Quô pactô beneficiô Chemiae aurum fieri possit? tradit. Vide inprimis Langium, Ep. Medic. l. 1. Ep. 53. Nec multum abludit, quod de Pelopis aurei volleris ariete, legimus apud Senecam, Thyeste, Actu 2. v. 225.
Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
Arcanus aries, ductor opulenti gregis:
Cuius per omne corpus effuso coma
Dependet auro, cuius e tergo novi
Aurata Reges sceptra Tantalici gerunt.
Possessor huius regnat, hunc cunctae domus
Fortuna sequitur.
Et certe Artem illam Chrysopoeicam inventum esse vetustissimum, docet Ios. Scaliger, ad Manil. l. 4. Ioh. item Delrio, Magic. Disquis. l. 1. c. 5. Alii ipsumque Chemiae nomen iam a Chamo, Noahi filio, fluxisse videtur. Namque et ipse Aegyptum primus tenuit, ubi Ars
illa antiquissimis temporibus, inter Mysteria sacra, habebatur, et ipsa Aegyptus, in sacris Osiridis, ab eo Chemia dicta est. Vide pluribus Georg. Hornium praefatum, locô cit. Varro vero originem fabulae nobis hanc tradit l. 2. de Re R. c. 1. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat — et veteres Poetae — ipsas pecudes propter caritatem, aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis Atreus, quam sibi Thyestem subduxisse queritur: ut in Colchide, Aeeta, ad cuius arietis pellem profecti regiô genere dicuntur Argonautae, ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala etc. Itaque ob pecudes Argonautae profecti, i. e. ob regias opes universas συνεκδοχικῶς, inprimis vero thesaurum illum, quem Phtixus, Athamantem ac novercam fugiens, in colchidem deportârat. Hunc enim consanguinei Phtixi, ante omnes autem Iason, prognatus Aesone, fratre Phrixi patruele, non absurde reposcebant. Nam verisimile est, eum fuisse partim ex bonis Nepheles matris: partim quia eius domos et agros auferre non poterat, ex pecuniis Athamantis patris et novercae Inûs. Vocârunt autem Velleris aurei nomine illas etiam, quia ex pecudibus pecunia comparetur, eoque et pecuniae dicuntur, quasi res pecuinae, imo postquam signari coeperunt nummi, saepe eis pecudis nota imprimebatur. Coeterum templum hoc Phrixi, cui ille ad Aeetam Regem profugus arietis sui vellus intulerat, etiam post illud ablatum, magnô semper locô habitum est, idque propter Argonauticam expeditionem. Dives etiam fuit: sed Augusti aetate omne eius aurum direptum, prius a Pharnac,e postea item a Mithridate Pergameno, ut auctor est Strabo, l. 11. Ita Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 24. Vide quoque in vocibus Colehis, Iason, Medea, Phrixus, etc. Aliud occurrit apud Scriptores, Vellut aureum marinum, et quo comae ascititiae Veter. item chlamydes, ellychnia, marsupia, alia, fieri consuevêre, de quo vide supra, voce Pinnicum: unde Salmasius, πιννινότριχα πρόβατα vocari solitas observat oves eiusdem coloris cum pinnarum vellere, i. e. aurei, lanam habentes; quod posterius Vossii firmat sententiam, quam ex Varrone allatam vidimus. De Vellere vero in genere, vide supra ubi de Lana, Ovibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Vellus — Vẹllus [aus lat. vellus = Wolle; Pelz] s; , Vẹllera: „Vlies“, weiße Substanz, die den ↑Nucleus dentatus des Kleinhirns fellartig umgibt (Anat.) …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Vellus — vilna statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Vellus ryšiai: platesnis terminas – plaukai …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • VELLUS Aureum — Ordo Equestris institutus a Philippo Bono, Burgundiae Duce, in vuptiis cum Isabella Lusitanica, Brugis Plandriae celebratis, A. C. 1429. Numerus equitum primo erat 24. dein ad 31. excrevit, ipse Dux Caput et Magnus Ordinis Magister fuit, quam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • vellus hair — /vel əs hār/ noun Short fine unpigmented hair covering the human body ORIGIN: L vellus, eris fleece …   Useful english dictionary

  • Vellus hair — is short, fine, peach fuzz body hair. It is a very soft and short hair that grows in most places on the human body in both sexes, such as the face and back. It is usually less than 2 mm long and the follicles are not connected to sebaceous glands …   Wikipedia

  • vellus hair — vellus (def. 1) …   Medical dictionary

  • vellus hair cyst — eruptive vellus hair c …   Medical dictionary

  • vellus hypertrichosis — 1. hypertrichosis with vellus hair. 2. h. lanuginosa …   Medical dictionary

  • vellus — vel·lus (vĕlʹəs) n. The fine hair present on the body before puberty.   [Latin, wool.] * * * …   Universalium

  • vellus — 1. Fine nonpigmented hair covering most of the body. 2. A structure that is fleecy or soft and woolly in appearance. [L. fleece] v. olivae inferioris a stratum of nerve fibers surrounding the inferior olive. * * * n. the fine hair that occurs on… …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”